monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM II <<<     >>> IN PSALMUM IV. In finem, Psalmus Canticum David.

IN PSALMUM III. Psalmus David, cum fugeret a facie Abessalon filii sui. APPARAT EINBLENDEN

1 Hunc psalmum ex persona Christi accipiendum persuadet quod dictum est: Ego dormivi, et somnum cepi: et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Magis enim hoc ad passionem et resurrectionem Domini congruenter sonat, quam ad illam historiam in qua David scribitur fugisse a facie bellantis adversum se filii sui. Et quoniam scriptum est de discipulis Christi: Quamdiu cum eis est sponsus, non ieiunant filii sponsi; non mirum si filius eius impius, significatur discipulus impius qui eum tradidit. A cuius facie fugisse quanquam historice possit accipi, quando illo discedente secessit cum caeteris in montem; tamen spiritualiter, quando mentem Iudae Filius Dei, id est virtus et sapientia Dei, deseruit, cum eum diabolus penitus invasit, in eo quod scriptum est, Et intravit diabolus in cor eius, bene accipitur a facie eius Christum fugisse; non quia Christus diabolo cessit, sed Christo discedente diabolus possedit. Quem discessum fugam esse in hoc psalmo appellatum celeritatis causa arbitror; quod verbo etiam Domini significatur dicentis: Quod facis, cito fac. Loquimur etiam sic in consuetudine, ut dicamus: Fugit me, quod in mentem non venit; et de homine doctissimo dicimus: Nihil eum fugit. Propterea veritas fugit mentem Iudae, cum eum illustrare destitit. Abessalon autem, sicut quidam interpretantur, in latina lingua dicitur Patris pax: quod mirum videri potest, sive in historia Regnorum, cum bellum adversus patrem Abessalon gesserit; sive in historia Novi Testamenti, cum traditor Domini Iudas fuerit, quemadmodum Patris pax possit intelligi. Sed et ibi qui diligenter legunt, vident in illo bello David pacatum fuisse filio, qui etiam magno cum dolore planxit exstinctum, dicens: Abessalon filius meus, quis dabit mihi mori pro te? et in historia Novi Testamenti, ipsa Domini nostri tanta et tam miranda patientia, quod eum tamdiu pertulit tanquam bonum, cum eius cogitationes non ignoraret, cum adhibuit ad convivium in quo corporis et sanguinis sui figuram discipulis commendavit et tradidit, quod denique in ipsa traditione osculum accepit, bene intelligitur pacem Christum exhibuisse traditori suo; quamvis ille tam sceleratae cogitationis interno bello vastaretur. Et ideo Abessalon Patris pax dicitur, quia pater habuit pacem, quam ille non habuit.
2 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? tam scilicet multiplicati sunt, ut etiam de numero discipulorum non defuerit qui numero accesserit persequentium. Multi insurgunt super me: multi dicunt animae meae: Non est salus illi in Deo eius. Manifestum est quod nisi desperarent resurrecturum, non utique occiderent. Ad hoc valent illae voces: Descendat de cruce, si Filius Dei est; et: Alios salvavit, seipsum non potest. Ergo nec Iudas eum tradidisset, nisi ex eorum esset numero qui Christum contemnerent, dicentes: Non est salus illi in Deo eius.
3 Tu autem, Domine, susceptor meus es: secundum hominem dicitur Deo; quia hominis susceptio est Verbum caro factum. Gloria mea: gloriam suam Deum dicit etiam ille, quem sic suscepit Dei Verbum, ut simul cum eo Deus fieret. Discant superbi, qui non libenter audiunt cum eis dicitur: Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Et exaltans caput meum: mentem ipsam humanam hic accipiendam puto, quod caput animae non absurde appellatur, quae ita inhaesit et quodammodo coaluit excellenti supereminentiae Verbi hominem suscipientis, ut tanta passionis humilitate non deponeretur.
4 Voce mea ad Dominum clamavi: id est, non corporis voce, quae cum strepitu verberati aeris promitur; sed voce cordis, quae hominibus silet, Deo autem sicut clamor sonat. Qua voce Suzanna exaudita est : et de qua voce ipse Dominus praecipit, ut in cubiculis clausis, id est, in secretis cordis sine strepitu oretur. Nec facile quisquam dixerit hac voce minus orari, si nullus verborum sonus reddatur ex corpore; quoniam et silentes cum in cordibus oramus, si alienae ab affectu orantis cogitationes intercurrant, nondum dici potest: Voce mea ad Dominum clamavi. Neque hoc recte dicitur, nisi cum sola anima, nihil carnis nihilque carnalium intentionum in oratione attrahens, loquitur Domino, ubi solus audit; clamor autem etiam iste dicitur, propter vim ipsius intentionis. Et exaudivit me de monte sancto suo : montem quidem ipsum Dominum per Prophetam dictum habemus, ut scriptum est, lapidem praecisum sine manibus crevisse in magnitudinem montis. Sed hoc ab ipsius persona non potest accipi, nisi forte ita dicere voluit: De memetipso, tanquam de monte sancto suo, me exaudivit, cum habitaret in me, id est, in ipso monte. Planius autem est et expeditius, si accipiamus exaudisse Deum de iustitia sua: iustum enim erat ut innocentem occisum, et cui retributa sunt mala pro bonis, resuscitaret a mortuis, et digna persequentibus retribueret; legimus enim: Iustitia tua sicut montes Dei.
5 Ego dormivi, et somnum cepi. Non inconvenienter animadverti potest quod positum est, Ego, ad significandum quod sua voluntate mortem sustinuit, secundum illud: Propterea me Pater diligit, quoniam ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo eam tollit a meipso: potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam : non ergo, inquit, vos me tanquam invitum cepistis et occidistis, sed ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Somnum autem pro morte positum innumerabiliter Scripturae continent, sicut Apostolus dicit: Nolo vos ignorare, fratres, de iis qui dormitionem acceperunt. Nec quaerendum est cur additum sit, somnum cepi, cum iam dictum esset, dormivi; usitatas enim habent Scripturae huiuscemodi repetitiones, sicut in secundo psalmo multas ostendimus. Nonnulli autem codices habent, dormivi, et soporatus sum, et alii aliter; quomodo interpretari potuerunt quod graece positum est, ἐγὼ δὲ ἐκοιμήθην καὶ ὕπνωσα. Nisi forte dormitio morientis, somnus autem mortui accipi potest; ut dormitio sit qua transitur ad somnum, veluti est expergefactio qua transitur ad vigilationem. Ne pro inanibus sermonis ornamentis, repetitiones istas in divinis libris esse arbitremur. Bene ergo accipitur, Ego dormivi, et somnum cepi; Ego me passioni permisi, et mors consecuta est. Et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Hoc magis animadvertendum est, quemadmodum in una sententia et praeteriti temporis verbum posuit, et futuri: et exsurrexi enim dixit, quod est de praeterito; et suscipiet, quod est de futuro; cum resurgere utique nisi illa susceptione non posset. Sed in prophetia bene miscentur futura praeteritis, quo utrumque significetur: quia ea quae ventura prophetantur, secundum tempus futura sunt; secundum scientiam vero prophetantium, iam pro factis habenda. Miscentur quoque praesentis temporis verba, quae suo loco, cum occurrerint, tractabuntur.
6 Non timebo millia populi circumdantis me: scriptum est in Evangelio, quanta eum multitudo patientem et crucifixum circumsteterit. Exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus: non dormienti aut iacenti dicitur Deo, exsurge; sed moris est divinarum Scripturarum personae Dei tribuere quod in nobis facit; non quidem ubique, sed ubi congruenter dici potest, veluti cum ipse loqui dicitur, quando eius dono loquuntur Prophetae vel Apostoli, vel quique nuntii veritatis. Unde illud est: An vultis experimentum accipere eius qui in me loquitur Christus? non enim ait, eius quo illuminante aut iubente loquor; sed prorsus ipsam locutionem illi tribuit cuius munere loquebatur.
7 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: non ita distinguendum est, quasi una sententia sit, Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus, quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: non enim propterea salvum facit, quia percussit inimicos eius; sed potius ipso salvo facto, illos percussit. Ergo ad id quod sequitur pertinet; ut iste sit sensus, Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa, dentes peccatorum contrivisti; id est, inde contrivisti dentes peccatorum, quoniam percussisti omnes adversantes mihi. Poena quippe adversantium est, qua dentes eorum contriti sunt, id est, in irritum quasi in pulverem perducta verba peccatorum dilacerantium maledictis Filium Dei; ut sic accipiamus dentes, verba maledica, quibus dentibus dicit Apostolus: Si autem mordetis invicem, videte ne consumamini ab invicem. Possunt et dentes peccatorum accipi principes peccatorum, quorum auctoritate quisque de societate secte viventium praeciditur, et quasi incorporatur male viventibus. His dentibus contrarii sunt dentes Ecclesiae, quorum auctoritate ab errore gentilium variorumque dogmatum praeciduntur credentes, et in eam quae Christi corpus est transferuntur: his dentibus dictum est Petro ut manducaret mactata animalia; id est, occidendo in Gentibus quod erant, et transmutando in id quod ipse esset. Et de his dentibus Ecclesiae dicitur: Dentes tui sicut grex detonsarum ascendens de lavacro, quae omnes geminos pariunt, et sterilis non est in illis . Hi sunt qui recte praecipiunt, et quemadmodum praecipiunt ita vivunt; qui faciunt quod dictum est: Luceant opera vestra coram hominibus, ut benedicant Patrem vestrum qui in coelis est : horum enim auctoritate commoti, Deo per illos loquenti et operanti homines credunt, et separati a saeculo cui conformati erant, in Ecclesiae membra transeunt. Et ideo recte isti, per quos haec fiunt, dentes dicuntur detonsis ovibus similes, quia terrenarum curarum onera deposuerunt, et ascendentes de lavacro, de sordium saeculi ablutione per sacramentum baptismatis, omnes geminos pariunt. Operantur enim duo praecepta, de quibus dictum est: In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae, diligentes Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente; et proximum tanquam seipsos. In quibus sterilis non est, quoniam tales fructus reddunt Deo. Secundum ergo istum intellectum sic accipiendum est, dentes peccatorum contrivisti; id est, in irritum adduxisti principes peccatorum, percutiendo omnes adversantes mihi sine causa: principes enim eum secundum evangelicam historiam persecuti sunt, cum multitudo inferior honoraret.
8 Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua. In una sententia et praecepit hominibus quid crederent, et pro credentibus oravit: nam, Domini est solus cum dicitur, ad homines sermo dirigitur; nec ita sequitur, Et super populum suum benedictio eius, ut totum hominibus dictum sit; sed ad ipsum Deum oratio convertitur, pro ipso populo cui dictum est: Domini est salus. Quid ergo ait, nisi hoc? Nemo de se praesumat, quoniam Domini est salvos facere de morte peccatis nam Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei, per Iesum Christum Dominum nostrum; tu autem, Domine, benedic populum tuum de te salutem sperantem.
9 Potest et iste psalmus accipi ad personam Christi alio modo, id est, ut totus loquatur. Totus dico, cum corpore suo cui caput est, secundum Apostolum qui dicit: Vos autem estis corpus Christi et membra; ergo ille caput est huius corporis. Propter quod alio loco dicit: Veritatem autem facientes in charitate, augeamur in illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus connexum et compactum est. Loquitur ergo apud Prophetam simul Ecclesia et caput eius, inter procellas persecutionum constituta per universum orbem terrarum, quod iam contigisse scimus: Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me, christianum nomen exterminare cupientes. Multi dicunt animae meae: Non est salus illi in Deo eius: non enim aliter sperarent posse se perdere Ecclesiam latissime pullulantem, nisi ad Dei curam pertinere non crederent. Tu autem, Domine, susceptor meus es: in Christo utique; nam in illo homine et Ecclesia suscepta est a Verbo, quod caro factum est, et habitavit in nobis; quia et in coelestibus nos sedere fecit una cum illo : praecedente enim capite, membra caetera consequentur; quis enim nos separabit a charitate Christi? Recte ergo dicit etiam Ecclesia: Susceptor meus es, gloria mea; non enim sibi tribuit quod excellit, cum intelligit cuius gratia et misericordia talis est. Et exaltans caput meum, ipsum scilicet qui primogenitus a mortuis ascendit in coelum. Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. Haec est oratio omnium sanctorum, odor suavitatis qui ascendit in conspectu Domini: iam enim exauditur Ecclesia de ipso monte, quod etiam caput eius est; vel de illa iustitia Dei, qua et liberantur electi eius, et persecutores eorum puniuntur. Dicat populus Dei etiam illud: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me, ut adiungatur et cohaereat capiti suo; huic enim populo dictum est: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et continget te Christus; quoniam de peccatoribus assumptus est, de quibus generaliter dictum est: Qui autem dormiunt, nocte dormiunt. Dicat etiam: Non timebo millia populi circumdantis me; circumvallantium scilicet gentium, ad exstinguendum nomen, si possent, ubicumque christianum. Sed quomodo timerentur, cum tanquam oleo sanguine martyrum in Christo ardor charitatis inflammaretur? Exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus: potest hoc ipsi capiti suo corpus dicere; illo enim exsurgente salvum factum est, qui ascendit in altum, captivam egit captivitatem, dedit dona hominibus : hoc enim in praedestinatione a Propheta dicitur, quo usque ad terras Dominum nostrum, illa de qua in Evangelio dicitur, messis matura deposuit, cuius salus est in eius resurrectione, qui pro nobis dignatus est mori. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa, dentes peccatorum contrivisti: iam regnante Ecclesia, inimici nominis christiani confusione percussi sunt, et sive maledica verba eorum, sive principatus, in irritum deducti. Credite ergo, homines, quod Domini est salus: et, tu, Domine, sit super populum tuum benedictio tua.
10 Potest etiam unusquisque nostrum dicere, cum vitiorum et cupiditatum multitudo resistentem mentem ducit in lege peccati: Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me, multi insurgunt adversum me? Et quoniam plerumque coacervatione vitiorum subrepit desperatio sanitatis, tanquam ipsis vitiis insultantibus animae, vel etiam diabolo et angelis eius per noxias suggestiones ut desperemus operantibus, verissime dicitur: Multi dicunt animae meae: Non est salus illi in Deo eius. Tu autem, Domine, susceptor meus es; haec enim spes est, quod naturam humanam in Christo suscipere dignatus est. Gloria mea: ex illa regula, ne quis sibi aliquid tribuat. Et exaltans caput meum: sive ipsum qui omnium nostrum caput est, sive uniuscuiusque nostrum spiritum, quod caput est animae et carnis; caput enim mulieris vir, et caput viri Christus. Exaltatur autem mens, cum iam dici potest, Mente servio legi Dei; ut caetera hominis pacata subdantur, cum iam carnis resurrectione absorbetur mors in victoriam. Voce mea ad Dominum clamavi: voce illa intima et intentissima. Et exaudivit me de monte sancto suo: de ipso per quem nobis subvenit, et quo mediatore nos exaudit. Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me: quis hoc non potest fidelium dicere, recolens mortem peccatorum suorum, et donum regenerationis? Non timebo millia populi circumdantis me. Exceptis his quae universaliter Ecclesia sustinuit et sustinet, habet etiam unusquisque tentationes quibus circumvallatus haec dicat: Exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus; hoc est, Fac me exsurgere. Quoniam tu percussisti omnes adversantes milti sine causa: recte in praedestinatione dicitur de diabolo et angelis eius, qui non solum in totum Christi corpus, sed etiam in singulos quosque privatim saeviunt. Dentes peccatorum contrivisti: habet unusquisque maledicentes sibi; habet etiam vitiorum auctores conantes eum a Christi corpore praecidere. Sed Domini est salus; cavenda superbia est, et dicendum: Adhaesit anima mea post te. Et super populum tuum benedictio tua, hoc est super unumquemque nostrum.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM II <<<     >>> IN PSALMUM IV. In finem, Psalmus Canticum David.
monumenta.ch > Augustinus > 3